About Report a problem

Menu

incastraturae

INCASTRATURAE
, apud Interpretem Biblior. Exodi cap. 26. v. 17 : In lateribus tabulæ duæ Incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur. Adde cap. 36. v. 22. 24. ubi Græcus Interpres, ἀγκωνίσκους habet. Papiæ, Incastraturæ dicuntur Tabularum compaginationes. Idem : Ancones, Incastraturæ, uncini. Rursum : Aspidicæ, uncini, Incastraturæ, fimbriæ, catenulæ. Alio loco : Antroniscus, Incastratura. Rectius Glossæ Isidor. : Anconiscus, Incastratura, (sic legendum pro Incastrare) vel Incastare, ut apud Grævium ; Græcis enim ἀγκωνίσκος, est, ut ait Will. Brito in Vocabul. MS. : Incastratura, incavatura lignorum, per quam sibi mutuo copulantur, scilicet in extremitatibus asserum runcinatorum, et dicitur castratura, quod in ea quasi in castro uniuntur ligna et muniuntur. Glossæ MSS. : Incastratura, conjunctio, vel conglutinatio. Catholicon Armoricon : Engravade, Gall. Encharneure, Lat. Incastratura. Historia Translationis corporis S. Marci Venetias, apud Baron. ann. 820. n. 36 : Aperuerunt occulte sepulcrum, quod erat ex marmore, habens veluti Incastraturas per latera in modum capsellæ, per quas tabula desuper erat inducta. Virgil. Grammat. pag. 85 : Videtur mihi hæc pars orationis, quæ conjunctio vocatur, similis esse Incastraturis quibusdam et nexuris, quibus vincienda quæcumque colligantur molimina, maximeque tabulatorum. Incastrare est includere, ἐγκαστροῦν, Græcis recentioribus. Incastratus, Gall. Enchassé. Testam. Beatricis de Alboreya ann. 1367. tom. 1. Anecd. Marten. col. 1523 : Item unam crucem argenti deauratam cum lapidibus pretiosis Incastratis in dicta cruce. Italis Incastrato, est simul conjunctus, compactus, commissus. Historia Belli sacri vernacula MS. : Et si avoit dedens cascune (cisterne) une cuve de marbre bien Encastrée de fors maisieres. Excastrare, apud Cellium, Scribonium Largum cap. 1. et Marcellum Empir.

Saved

Recent