incautare
At vero nobis in mensa comedentibus medicos nostros inibi præsto jubemus assistere, quatenus nos solerter Incautent præcavere a cibis incompetentibus et nocivis.Bonifacius Ferrerius cap. 99. Defensionis Benedicti XIII. PP. dicti, tom. 2. Anecd. Marten. col. 1504 :
Ecce pono vobis hic verba B. Bernardi qui ad Incautandum Papam Eugenium 4. libro de Consid. ad eumdem sic ad litteram dicit, etc.Cap. 106. col. 1509 :
Durante dicto sacro concilio fuerunt certificati, avisati et Incautati de omnibus.Vide Cautum, Cotum.
Quæratis ergo ab eis, de quo vel super quo petunt informari, post tot avisationes, informationes, Incautiones, etc.
Facio chartam protectionis, Incautationis, absolutionis, confirmationis... monasterio Sancti Spiritus de Abula... Si quis vero hanc chartam infringere, vel in aliquo diminuere præsumpserit... regiæ parti mille maravetinos Incauto persolvat, etc.Ubi
Incautoidem sonat quod propter
Incautationisseu tutelæ violationem.