indiculus
indĭcŭlus, ī, m. (index), table des matières : Symm. Ep. 6, 49.
indicitur, quæ videtur vocis origo. Nam in Vita sancti Desiderii Episcopi Cadurc. cap. 8. habetur
Indiculus Dagoberti Regis, ad Sulpitium Archiepiscop. Bituricensem, quo præcipit, ut eum ad Cadurcensem Ecclesiam ordinet ac consecret ; cujusmodi est formula 6. apud Marculfum lib. 1. quæ inscribitur
Indiculus Regis ad Episcopum, ut alium benedicat. Sic porro Dagoberti Indiculus clauditur :
Quod vero indicimus, manus nostræ subscriptione, ut mos est, decrevimus roborare. Dagobertus Rex subscripsit.At cum apud Marculfum similis Epistola form. 5. ejusdem exstet argumenti cum hoc titulo :
Præceptumputat Bignonius, id esse discriminis interde Episcopatu,
Indiculum, et
Præceptum, quod
hocmajoris fuerit auctoritatis diploma, non modo manu propria subscriptum, sed etiam sigillo roboratum, quo caruerit
Indiculus. Idque elicit ex Capit. Caroli Magni lib. 3. cap. 58 :
Et si sacramentales homines cum ipso venire renuerint, jussione Dominica, aut Indiculo, aut sigillo ad palatium venire cogantur.Indiculos ejusmodi Regum, eorum manu subscriptos docet præterea Epistola Sigeberti Regis ad eumdem Desiderium, quæ est 17. ex iis, quas edidit Canisius :
Et ut certius credatis, hunc Indicolum manu propria subter subscripsimus : Syggibertus Rex sub.Ita porro pro Epistola præceptoria
Indiculumusurpant Hormisdas PP. apud Baron. ann. 515. n. 24. ann. 519. n. 3. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 45. lib. 8. cap. 28. Fredegarius Scholast. cap. 40. Marculfus lib. 1. form. 26. 27. Agobardus de Insolentia Judæor. pag. 61. Capit. Caroli Calvi tit. 11. Anastasius in Nicolao I. pag. 211. tom. 1. Histor. Franc. pag. 883. Hincmarus Remensis Opusculo 34. § 4. in Concilio Dusiac. 1. part. 2. cap. 27. Asserus de Reb. gest. Ælfredi pag. 14. ubi perperam
Indiliculusbis legitur, etc.
Indiculorum bibli, in Epistola Alberti Abb. Miciacensis ad Johannem XVII. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 440.
indicaturaut notificatur. Nomen cæteroquin genericum, quo non unius speciei literæ significantur. Vanum est quod inter
Indiculum, et
Præceptumassignat discrimen Bignonius :
Indiculosquippe ut et
Præceptasigillo aut annulo regio roborata fuisse docet Agobardus de Insol. Judæor. pag. 61 :
Venientes itaque primum Judæi, dederunt mihi Indiculum ex nomine vestro, et alterum ei qui pagum Lugdunensem vice comitis regit, præcipientem illi ut auxilium ferret Judæis adversum me. Quos Indiculos, licet ex sacro nomine vestro recitarentur, et vestro annulo essent signati, nullatenus tamen credidimus ex judicio vestro tales prodisse.Consule novum Tract. diplom. tom. 1. pag. 270.