laudaticum
Lode, in Consuetud. Britannica art. 317. et Senonensi art. 20.
Laudaticimentionem constanter fieri, ubi enumerantur tributa, quibus eximuntur naves a Principibus concessæ ad
utilitatem et necessitatemMonasteriorum. Exemplum unum referre sufficiet ; eadem enim ubique formula. Præceptum Ludovici Pii ann. 816. apud Baluzium in Appendice ad Capitularia col. 1412 :
Quatuor naves quæ per fluvium Ligeris, vel per cætera flumina intra ditionem imperii nostri ob utilitatem et necessitatem ipsius Monasterii discurrunt, ad quascumque civitates, castella, aut portus, vel cætera loca accessum habuerint, nullus ex eis aut hominibus qui eas prævident, nullum teloneum, aut ripaticum, aut portaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut cispaticum, aut cænaticum, aut pastionem, aut Laudaticum, aut tranaticum, aut pulveraticum, aut ullum occursum, vel ullum censum aut ullam redibitionem accipere, vel exigere audeat.