About
Menu

legium

LEGIUM
, seu
Legivum
, in Gloss. Lat. Gall. : Pulpitre, Letrin à mettre livre sus. Ugutio : A lego, lectrum et Legium, pulpitum. Leo Ostiensis lib. 3. Chr. Cas. cap. 31. (al. 33.) : Legivum quoque perpulcrum et eminens in eo constituit. Cap. seq. : Legivum quoque pulcherrimum auro atque coloribus pictorum ingenio decoratum ibidem extrui jussit. Λογεία et Logea Græci vocabant ejusmodi pulpita, non ea duntaxat in quibus recitabantur comœdiæ, ut auctor est Vitruvius lib. 5. cap. 8. sed et Tribunalium juridicorum et Ecclesiarum. Hesychius : Βῆμα, πλείονα μὲν σημαίνει· κοινότερον δὲ οὕτως, καὶ το λογεῖον, ωσπερ ἐν ἐκκλησία καὶ δικαστηρίῳ. Sed hic pro οὔτως, quod nihili est, videtur legendum οὖδας, solum, pavimentum, editius scilicet. Hæc correctius leguntur apud Grammat. Bekker. pag. 219. 28. Vide Henr. Stephan. Thesaur. Ling. Græc. voce Βῆμα edit. Didot. tom. 2. col. 230.

Saved

Recent