lentare
sudibus vi ~atis [gl.: ]turneys
Ergo ne tanquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi hæreat sermo, tamquam in vada cæca Lentandum iter quam præcipitandum arbitror, etc. Fata Lentata,id est, tardata, apud Trebellium Pollionem in Claudio cap. 6. Virgilius Æneid. 3. :
Id est, lente aut diu ducendus, nisiAnte et Trinacria Lentandus remus in unda est.
Lentare remumsimpliciter hic sit navigare, quia, ut habet Turnebus lib. 4. cap. 22. cum remiges magnis viribus remigant,
Lentant, id est, curvant et flectunt panduntque remos. S. Orientius lib. 1. Commonitorii :
UbiHirta tibi melius pallia præbet ovis, Quam quæ, Lentato per lubrica fila metallo, Alternos frangit vestis onusta gradus.
Lentatum per lubrica fila metallum, aureum intelligit argentumve textum,
Galon, quo vestes ornantur et onerantur, nullo induentium commodo.