About
Menu

magade

MAGADE
, Gr. μαγάδιον, Ea pars lyræ, in qua plectrum illiditur, ubi scil. percussio chordarum fit manu dextera. Hesychio μαγάδιον, ὡραῖον κιθάρισμα dicitur. Petrus Diacon. de Viris illustr. Casin. col. 28 : Cantus etiam B. Mauri composuit, in quibus qui vult artis grammaticæ tramitem et monochordi sonori Magade reperiet notas.
Prosa S. Caril. ex Cod. Floriac. 64. apud D. Le Beuf tom 2. Collect. var. Script. pag. 104 : Pangat plectrica voce summa omnis concio, atque tanta succinat perplexa ordine armonia terminalis Magadis resultet sonora.

Saved

Recent