manicularia
Cum alba, amicta, stola, fanone, spatulariis, et Maniculariis, apparitis de quodam panno diasperato de Laret, etc.Occurrunt eadem verba paulo infra. Ita autem appellantur
manicæejusdem speciei panni, ex qua confecta sunt vestimenta Sacerdotum vel Diaconorum, quæ
Albiscirca manus aptantur : quod etiamnum observare est in aliquot Ecclesiis, præsertim Cathedralibus, ubi in sacrariis servantur vestes Ecclesiasticæ.