merulum
Audiens vero Rex Arsacidarum quod Henricus terræ gubernator ad Armenos transisset, nuncios destinavit rogans ut eum in suo reditu visitaret. Ille annuit. Occurrit autem venienti Rex, et multo honore prosecutus est, ducens eum per districtus sui castra et loca varia, donec ad quoddam castrum perduxit, ubi erat turris alta nimis ; et in quolibet Merulo erant viri duo albis induti. Dixitque Rex hospiti suo, quod illi subjecti nequaquam ei obedirent, qualiter sui sibi. Et cum rem esse possibilem respondisset, execrassetque Rex, duo illorum se continuo projecerunt deorsum, et confracti in momento expiraverunt, etc.
Per hoc nostrum præceptum ædificandi castella in opportunis locis licentiam attribuimus, una cum bertiscis, Merulorum propugnaculis, aggeribus atque fossatis, etc.
Murus civitatis Romæ habet turres 361. castella, i. e. Merulos 6900.
Habebat turres magnas et validas 44. e quibus hodie quatuor tantum supersuntcum propugnaculis sive Merlis 444.
Et diruit dicta sagitta de turre Communis unum ex Merlis, et de angulo et de fenestris.
A uno de Merli il fece impendere per la gola del detto castello.Vide Menagium in Orig. Ital.