minera
Mineralia, id est, corpora in venis terræ generata, ut plumbum, vel aliud metallum.Joan. de Garlandia in Synonymis Chymicis :
Minera, id est, vena.Idem lib. de Mineralibus cap. 5 :
Ratio in vivo argento : scias quod ipsum est frigidum et humidum, et Deus ex eo creavit omnes Mineras.
Mineræ, aquæ et similia quæ in locis civium inveniuntur, sint civium ipsorum, præter eas quæ in præsidiis regiis concessis ipsis civibus reperientur.
In terra Iconii inventa fuit azuris Minera.Cæsarius Nunbergensis in libro Miraculor. S. Erendrudis cap. 7 :
Accidit, ut de terminis sive metis Mineræ salium, et de fodina salis, etc.Adde Michael. Scotum lib. 2. Mensæ Philosophicæ cap. 14. Leges Hungaricas pag. 113. Vitas Abbatum S. Albani pag. 101. Annales Colmarienses ann. 1292. 1295. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 718. etc.
Minerum quoque plumbæ ad cooperiendam Ecclesiam S. Mariæ, etc.Mox :
Minerum ferri, etc.
Mina, seu cuniculo, usurpatur a Nicolao Uptono lib. 1. de Militari officio cap. 3.