About
Menu

parenthetica

PARENTHETICA
, Gr. Παρενθετικά. Joan. Sarisb. lib. 8. Policrat. cap. 7. Bellaria ait alia esse Solennia, alia Parenthetica : ac solennia quidem, pulmenta esse quæ in omnes transeunt, et a Græcis Catholica, hoc est universalia nominantur : Parenthetica vero, quæ ex causa necessitatis vel urbanitatis in præceptam aliqua ratione veniunt partem : sic dictam, eo quod solennibus, id est, universalibus particulariter soleant interponi.

Saved

Recent