About
Menu

pataria

PATARIA
, Locus, ut videtur, ubi pannus texitur vel venditur. Stat. datiar. Riper. cap. 12. fol. 3. r° : De qualibet petia panni alti laborati in Pataria, ad introitum soldi decem. Et fol. 4. r°. : De quolibet pense Patariæ veteris, denarii quatuor, salvo quod si fuerit a dorsu dictæ talis personæ conducentis, nihil solvatur ; de alia vero Pataria, solvatur ut supra. Propolæ Mediolanensibus appellantur Pate, teste Muratorio tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 85. Vide alia notione infra in Paterinus.

Saved

Recent