patrinus
Guthrum ‥ qui et Eðelstan a lavacro baptismatis sumpserat a suo ~o, rege Ælfredo
primo enim manibus ~orum ad ecclesiam fuistis allati et sacerdotibus vel exorcistis ad catecizandum oblati
qui alterius filiolum vel ~um occiderit, erga eum et parentes mortui communiter reus sit(
moneanturque ~i circa pueros instruendos in fide sponsionis sue servare promissum
quidam filiolus ejus condolens ~o
~os ac matrinas(v.
qui levat aliquem de sacro fonte, vel intromittit in Ecclesiam, apud Jo. de Janua. Nostris
In Catechismo, et in Baptismo, et in Confirmatione unus Patrinus fieri potest, si necessitas cogit. Non est tamen consuetudo Romana, sed per singulos singuli suscipiunt.
Sanctissimus vir Patrinus videlicet seu spiritualis pater noster Willibrordus, etc.
Infantes suos in Sabbato sancto Paschæ et Pentecostes cum candelis, et cappa, quæ dicitur vestis candida, et Patrinis comitantibus ad baptismum deferant,... ne etiam filios suos, et filias suas ad baptismum teneant, sed sibi Patrinos quærant, Patrinis etiam fidem et amicitiam, ut carnalibus parentibus servent.Epistola 5. inter Francicas tom. 1. Historiæ Francicæ :
Ipse ergo meus est Pater ex lavacro.
Signent ipsos infantes in fontibus eorum susceptores viri vel feminæ, id est, Patrini vel matrinæ.
Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 79 :Qui Pater in lavacro Regis fuerat sacrosancto.
Qui alicujus filiolum, vel Patrinum occiderit, erga eum et parentes mortui conjunctim reus sit, et crescat emendatio secundum weram, sicut manbota secundum dominum.Adde Concilium Calchutense ann. 786. cap. 2. Walafridus Strabon. lib. de Reb. Eccl. cap. 26. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 115. Fulbertum Carnot. Epist. 33. Leges Alfonsi IX. Regis Hispaniæ part. 1. tit. 4. lege 7. etc. Vide Tenere.
Patrini, in levatione scilicet maris, duo mares et una femina, in feminæ vero levatione unus mas et duæ feminæ,in Eboracensi ann. 1195. cap. 4. Sarisberiensi ann. 1217. cap. 19. Wigorniensi ann. 1240. cap. 5. Coloniensi ann. 1280. cap. 4. Synodo Santoniensi ann. 1280. cap. 6. Exoniensi ann. 1287. cap. 2. etc. Adde Statuta Odonis Episcopi Parisiensis cap. 3. § 5.
Item, præcipimus plures ad suscipiendum infantem de sacro fonte non accedent. Sit autem unus Patrinus tantum in baptismo, sive vir, sive mulier, et alius si voluerit in catechismo.Idem definiunt Statuta Eccles. Cadurc. etc. ibid. col. 685. ut et Eccl. Nemaus. col. 1026. Sistaric. col. 1080. et Trecor. ann. 1457. col. 1161. Duos susceptores adhiberi posse permittunt Statuta Eccl. Æduensis ann. 1468. ibid. col. 505 :
Inhibetur quod ad levandum puerum de sacro fonte, ne ultra recipiantur.Idem legitur in Statutis Eccles. Catalaun. ann. 1393. ibid. col. 669. Tres vero admittunt Statuta Eccl. Trecor. cap. 8. ibid. col. 1098 :
Item, ad levandum infantem de sacro fonte duæ personæ vel tres tantummodo admittantur.
Illos tamen specialiter ab his officiis removendos judicamus ne alios de sacrosancto fonte baptismatis suscipiant, nec etiam ad percipiendum S. Spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati etStatuta Eccles. Cadurc. etc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 685 :pœnitentiæ publicæ sunt subacti.
Prohibemus etiam districte ne in Patrinum Regularis aliquis admittatur, nec aliquis alius qui in sententia est positus vel ligatus excommunicationis vel interdicti, vel qui non est confirmatus.
In hoc Sacramento contrahitur proximitas spiritualis, sicut in Baptismo, inter illos qui suscipiunt pueros, et illos quorum sunt pueri, et inter pueros susceptos.
Nulli præterea Patrini vel susceptores, ad susceptionem adhibeantur, nisi sacro chrismate inuncti, confirmatique sint, ac nisi ejusdem sexus, cum mulieres a viris suscipi e re non esse, nisi urgente necessitate, compertum sit : ac ne parentes aut conjuges, fratresve sint, aut eorumdem qui confirmantur in baptismo susceptores fuerint.
Patriniofficium præstare non debet pater aut mater confirmandi, ex Stat. synod. Guill.
Dupratepisc. Claromont. ann. 1537 :
Confirmati alios procurent habere Patrinos, quam Patrem aut matrem.
Confessariuset
Pater spiritualis. Ritus publ. pœnit. impon. Homicid. in eccl. Senensi an. circ. 1220. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 767 :
Feria quarta in capite Quadragesimæ, pœnitentes qui pro homicidio sponte commisso carcerem subire tenentur, debent prius a Patrinis suis pœnitentiam recipere de omnibus aliis peccatis. Et postea cum ipsis Patrinis venire ad episcopalem ecclesiam ante archipresbyterum vel pœnitentiarium canonicum. Et tunc ipse quæret ab eo, si de aliis peccatis, quæ commisit, fecerit confessionem... Postea loco carceri ordinato, ipse pœnitentiarius canonicus vel Patrinus ejus vadit cum eo ad carcerem, etc.
Patronus, in Testam. Bertichramni Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. pag. 127 :
Ut basilica quæ in honore beatissimi ac Peculiaris Patrini nostri Martini sancti Episcopi, etc.