perportare
concedit cirographum et quod habent xvj acras de essarto et quicquid cirographum ~et
Precamur vos de illis homunciunculis, qui in vestro ministerio commanent, vel de nostris causis invicem nostrum bonum certamen exinde mittatis, sicut nos de vestra caritate bene confidimus, ut sic exinde Perportare faciatis, usque nos insimul conjungimus.Judicatum sub Carolo M. apud Sammarthanos in Episcopis Massiliens. :
Sed contra Episcopum ipsum, vel ipsas cartas aliquis sic rebellabat, quod per annositatem, seu per legem tricenariam in tempore pacis ad ipsum beneficium sui senioris, aut ad partes Domni Caroli Regis Perportare voluerunt.
Perportareex allatis vix expiscari licet : paulo clariora sunt quæ subjicimus. Notitia guirpitionis ann. 968. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 323 :
Tunc Comes præfatus et judex Berengarius judicaverunt ut Episcopus Perportare fecisset ad servos S. Victoris, hoc sunt homines, Letus, Avustus, etc. ibi fuerunt adepti qui volunt jurare et Perportare, ipsas vineas et ipsos campos, quod melius eis succederet ex parte S. Victoris, quam ipsi homines ad tenendum propter causam alodis, quodVetus Charta apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 735 :etiam Episcopus paratus fuit.
Fecerunt judicium rectum et Perportavit terram Marchaanda filia Peofiz, sicut justum erat, audientibus et videntibus istis testibus idoneis, etc.Ex his
Perportareidem significare videtur quod
Guerpire, rem possessam dimittere, quo etiam sensu Galli dicimus
Se deporter, eo fortean tantum discrimine, quod
Perportaresit rem abjicere post latam judicum sententiam. Confer
Proportatio.