About
Menu

portellus

PORTELLUS
, Portus minor, ubi naves onerantur et exonerantur. Charta Willelmi Vicecom. Biter. ann. 990. apud Stephanot. tom. I. Antiq. Bened. Occitan. MSS. pag. 399 : Infrontat in Petra quæ est in via super Portellum de Colcanicis. Adde Consuet. Tolos. rubr. de terminis art. 2.
Legitur in Charta Cluniac. coll. Burgund. in Bibl. Nat. asservata. (t. 76, n. 28, martio 950.) : Donamus etiam Portellum super Ararim fluvium et servos ibi manentes.
PORTELLUS
, Minor porta. Hist. Episc. Autissiod. apud Labbæum tom. 1. Bibl. MSS. : Muris novis ac fortibus, Portelloque et propugnaculis... illum ambitum circuncinxit. Vide Portella 1. et infra Postella 2.
Idem vero mihi videtur hic atque Portale, Gall. Portail.
PORTELLUS
, Ostiolum, Gall. Guichet, alias Portauel. Stat. pro castro Castell. ann. 1371. in Cod. reg. 5376. fol. 86. r°. : Fiat in una ex dictis portis unus Portellus pro nuntiis recipiendis et mittendis quocumque tempore ; cujus Portelli claves tenere debeat dictus potestas. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 185. Ainsi que icellui Grilh ouvroit la porte du lieu de Mossoleux, le guichel ou Portauel d'icelle, le suppliant se lança sur ledit Grilh, etc. Vide supra Portalhetum.
PORTELLUS
, dimin. a Porticus, locus coopertus. Annal. Placent. ad ann. 1447. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 895 : Videntes nostri bombardas undique ferire, loca et Portellos fecerunt subterraneos.

Saved

Recent