portendo
portendo, to point out, indicate, reveal, foretell, predict, presage, portend
- to point out, indicate (future events, misfortunes, etc.), to foretell, predict, presage, portend (cf.: ostendo, monstro): ea (auspicia) illis exeuntibus in aciem portendisse deos, Liv. 30, 32, 9; cf.: di immortales mihi sacrificanti ... laeta omnia prosperaque portendere, id. 31, 7 fin.: magnitudinem imperii portendens prodigium, id. 1, 55: populo commutationem rerum portendit fore, Att. ap. Cic. Div. 1, 22, 45: triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi, Cic. Div. 1, 23, 46: quod portentum regni ruinam portendebat, of an earthquake, Just. 17, 1, 3.—Pass., to be indicated (by a sign), to threaten, impend.
- α Usually of bad fortune, loss, injury, etc.: nobis periculum magnum portenditur, Plaut. As. 3, 1, 27 (530): haruspices dudum dicebant mihi, malum damnumque maximum portendier, id. Poen. 3, 5, 4 (749); cf.: malum quod in quiete tibi portentum est, id. Curc. 2, 2, 22 (272): quod in extis nostris portentum est, id. Poen. 5, 4, 35 (1208).—
- β Of good fortune, etc.: salvos sum: libertas portenditur, Plaut. Rud. 5, 3, 38 (1394): quid spei Latinis portendi? Liv. 1, 50.
- —Hence, portentum, i, n., a sign, token, omen, portent (syn.: ostentum, prodigium).
- I Lit.: ex quo illa ostenta, monstra, portenta, prodigia dicuntur, Cic. N. D. 2, 3, 7; cf. Fest. p. 245 Müll.; and Paul. ex Fest. p. 244 Müll.: nam si quod raro fit, id portentum putandum est, sapientem esse portentum est, Cic. Div. 2, 28, 61: portentum inusitatum conflatum est recens, Poët. ap. Gell. 15, 4: alii portenta atque prodigia nunciabant, Sall. C. 30, 2: ne quaere profecto, Quem casum portenta ferant, Verg. A. 8, 533.—Of miracles, Vulg. Heb. 2, 4; id. Deut. 34, 11; cf. id. Marc. 13, 22.—
- II Transf.
- A A monster, monstrosity: cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, Lucr. 5, 37; Hor. Ep. 2, 1, 11: quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis Nec, etc., id. C. 1, 22, 13: quae virgineo portenta sub inguine latrant, i. e. the dogs of Scylla, Ov. Am. 2, 16, 23: praeter naturam hominum pecudumque portentis, monstrous births, monsters, Cic. N. D. 2, 5, 14; cf.: bovem quendam putari deum, multaque alia portenta apud eosdem, id. Rep. 3, 9, 14.—Trop., in a moral sense, a monster of depravity: P. Clodius, fatale portentum prodigiumque rei publicae, Cic. Pis. 4, 9: Gabinius et Piso, duo rei publicae portenta ac paene funera, id. Prov. Cons. 1, 2: qualia demens Aegyptus portenta colat, Juv. 15, 2.—
- B A marvellous or extravagant fiction, a strange tale, a wonderful story: cetera de genere hoc monstra et portenta locuntur, Lucr. 4, 590: poëtarum et pictorum portenta, Cic. Tusc. 1, 6, 11: portentum atque monstrum certissimum est, esse aliquem humanā specie et figurā, qui tantum immanitate bestias vicerit, id. Rosc. Am. 22, 63: portenta atque praestigias scribere, Gell. 10, 12, 6.
- por (old for pro) +tendo, to point out, indicate, reveal, foretell, predict, presage, portend: cum periculorum metus ex ostentis portenderetur: ea (auspicia) illis exeuntibus in aciem portendisse deos, L.: magnitudinem imperi portendens prodigium, L.: triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi.
-
…ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat Ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi ; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri ; praeterea ab incenso Capitolio…
Sallust, Catilina
-
…quidem civi sine iudicio ferundum non tulit vt interdicatvr. quid ergo vt interdictvm sit. O caenum, o portentum, o scelus hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum Sexte…
Cicero, de Domo sua
-
…xxx mitterem sibi. itaque quem exercitum neque vendere ullis praemiis volui nec eorum periculorum metu, quae victoribus illis portendebantur, deminuere, debetis existimare retentum et conservatum rei p. esse atque ita credere, quodcumque imperassetis, facturum…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…mortem Myrtili poenis luendis dabitur satias supplici Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim ; portenta enim ab utrisque et flagitia dicuntur. neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu volneratus a…
M. Tullius Cicero, de Natura Deorum
-
…ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. tollatur haec e civitate discordia iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit, tum se emergit et fertur illuc, compressa…
Cicero, de Haruspicum Responso
-
…aureae, quas dixi, Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt, neque repertae sunt. Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraculum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique vas illud in quo…
M. Tullius Cicero, De Divinatione
-
…itaque apud patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore, cum Tiberio Graccho occiso magnorum periculorum metus ex ostentis portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio consulibus aditum est ad libros Sibyllinos ; ex quibus inventum est Cererem antiquissimam…
Cicero, in Verrem
-
…qui haec sperent, tam impudentis qui conentur ; illud queror, tam me ab eis esse contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent. atque in omnibus his agris aedificiisque vendendis permittitur x viris ut vendant qvibvscvmqve in locis…
Cicero, de Lege Agraria
-
…significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruus is mihi etiam generis sui mentionem facit…
Cicero, de Haruspicum Responso
-
…dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici appetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. quod ita contigit ; nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset. Est profecto quiddam…
M. Tullius Cicero, De Divinatione