presbyterae
Possumus quoque Presbyteras vel Diaconas illas existimare, quæ Presbyteris vel Diaconis ante ordinationem conjugio copulatæ sunt, quas postea caste regere debent, etc.Gregorius Magnus lib. 4. Dialog. cap. 11 :
Illic Presbyter quidam commissam sibi cum magno timore Domini regebat Ecclesiam : qui ex tempore ordinationis acceptæ Presbyteram suam, ut sororem diligens, sed quasi hostem cavens, ad se propius accedere nunquam sinebat.Ubi observandum, ejusmodi
Presbyterasin eadem æde, qua mariti, vitam caste exegisse, idque Ecclesiæ Canonibus sancitum tradit idem Gregorius lib. 7. Ind. 2. Epist. 39. ubi cum Episcopos una cum mulieribus habitare vetasset, hæc subdit :
Hoc tantummodo adjecto, ut hi, sicut canonica decrevit auctoritas, uxores, quas caste debent regere, non derelinquant.Quibus consonat Lex 43. (44.) Cod. Theod. de Cathol. (16, 2.) et Concil. Turon. II. can. 19. Sed periculosam fuisse interdum ejusmodi conversationem docet exemplum a Flodoardo allatum lib. 1. Hist. Remensis cap. 14. unde in Concilio Toletano III. can. 5. satius esse dicitur, ut in alia domo Presbyteræ habitent. In hanc sententiam Auctor de Singularitate Clericorum, inter opera S. Cypriani :
Cum videam de Christianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes, domicilia singularia magis eligere, ut consensu communium votorum sine irritatione præsentiæ, et concordante secessu valeant obtinere.Vide Gregorium Turon. lib. 1. Hist. cap. 39. et Palladium in Vita S. Chrysostomi cap. 13.
Presbyter quidam Gunduni nomine cum Presbyterissa sua Histigunde pro Dei amore... dedit mansum suum... eo pacto, ut post vitam suam et Sociæ suæ eum proprie retineat.
Presbyteræ conversæ uxoresdicuntur, quibus concessum erat in domibus Clericorum habitare, quemadmodum
Sorores.) Ita tamen in eadem domo cum uxore habitare licebat Presbyteris, dummodo alterius Clerici testimonio uterentur, quo eorum vita clarior appareret. Vide Concilium Gerundense sub Hormisda PP. can. 7. Braccarense III. can. 1. 4. et Concil. Turonense II. can. 12. 19. Sed hunc cohabitationis usum et morem exagitant Gregorius Nazianzenus, S. Chrysostomus, et S. Basilius.
Mulieres, quæ apud GræcosCodex vero Græcus,Presbyteræ appellantur, apud nos autem Viduæ seniores, Conversæ(al. et Matriculariæ.univiræ)
Presbyteras vel Præsidentespariter vertit. Apud S. Antiochum homil. 21. dicuntur
Seniores consecratæ; apud Palladium in Præfat. ad Historiam Lausiacam,
Presbyteræ, seu
Presbyterissæ, uti vocantur in Ordine Romano, vestitu longe modestiori quam cæteræ feminæ utebantur, ut docet idem Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 7 :
Epiphanius... respondit prænominatam Abbatissam usque ad diem obitus indui se Monachica veste noluisse, sed in vestibus, quibus loci illius utuntur Presbyteræ, permansisse.De earum ministeriis hæc attigit Atto Vercellensis Episcopus Ep. 8 :
Sicut enim hæ, quæ Presbyteræ dicebantur, prædicandi, jubendi, vel docendi, ita sane Diaconæ ministrandi vel baptizandi officium sumpserant ; quod nunc jam minime expedit.
Diaconasa mulieribus
Presbyterisdistinctas animadvertere est. Et quidem
Presbyterarum, quas et
Præsidentesibidem vocat, quod, ut viri, Ecclesiis præerant, diaconas ministras fuisse docet idem Atto apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 124.