About

Menu

presa

PRESA
. Pars, portio. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 404 : In Fraxineto acquisivit terram modiorum iv. et in massam Torana Presam unam de Puzalia. Chron. Parmense ad ann. 1268. apud eumdem tom. 9. col. 784 : Pro meliori statuerunt ipsam terram in totum destruere. Et sic per vicinias civitatis et villas episcopatus divisione facta inter eos per Presas et partes, finaliter destructa fuit.
PRESA
, Captura, comprehensio, Gall. Prise. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 616 : Obligaverunt se et heredes suos, ut non facerent nec consiliarentur, ut domus Berardus abbas vitam perderet aut membra, aut malampresam haberet. Ubi leg. divisis vocibus malam Presam. Aliæ formulæ ejusmodi hominii habent, assecuravit vitam et membra et captionem corporis.
PRESA
,
Præsa
, Debiti instrumentum, quo quis sub comprehensione corporis, ut videtur, (unde vocis etymon) se huic solvendo obligat. Statuta Cadubrii lib. 1. cap. 12 : Et quod alii etiam notarii de Cadubrio possint et valeant scribere omnia acta civilia ; exceptis interdictis, Presis, et sententiis coram vicario. Cap. 21 : Quod nullus notarius extrahere debeat ex abreviaturis alicujus notarii defuncti Præsam, vel præceptum, seu instrumentum debiti, sive sententiam debiti, quæ vel quod notatum fuerit quindecim annis transactis. Cap. 48 : Quod si quis præco aliquem tam terrigenem quam forensem pro aliquo debito pignorat, pignorare debeat ex instrumentis, Præsis, sive carthis, et Præceptis, etc. Ibidem lib. 2. cap. 20 : Possit et valeat quilibet homo et persona, tam de Cadubrio, quam forensis pignorare seu ponere in manu jurati, pro suis debitis pignora et bona cujuslibet personæ,.... et hoc tam cum carthis sive Præsis, quam sine carthis seu Præsis. Denique cap. 39 : Quod si aliquis de sua manu propria in aliqua cartala sive cartha, vel in quaterno suo, vel alicujus personæ scripserit, vel scribet quod sit debitor alicujus, vel quod ei teneatur in aliqua pecuniæ quantitate, seu in aliqua re, sive causa fuerit addita in illa scriptura, sive non, quod ille talis qui sic scripserit vel scribet, ex tali sua scriptura possit conveniri, sicut esset Præsa, vel aliquod publicum instrumentum. Et eadem debeant observari sicut de Præsis et aliis carthis cautum est.
PRESA
, Canalis, rivulus, quo fluvii portio distrahitur ad prata irriganda. Charta ann. 1601. ex sched. Pr. de Mazaugues : Quod possint aquam accipere in territorio S. Martini de Brana, et in eodem Presam facere, illamque aquam.... ducere. Infra : Teneantur et debeant vallatum illum noviter facere seu recurare a Presa illius aquæ, etc. Vide infra Prisia 3.
PRESA
, Vox Italica, Certum terreni aut viæ spatium. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 370 : Et illa terra, cuius nomen primo extractum fuerit de capello habeat primam Presam a latere de subtus dicti laborerii... Et tom. II. pag. 618 : Et facta ipsa divisione dicte strate, in capite cuiuslibet Prese ponatur unus terminus de lapidibus confictus in terram, et supra terram sit ipse terminus altitudinis unius pedis et dimidium. De modo et ratione vias per sortes reficiendi fuse agit A. Fratius in Dissert. Due Termini stradali del sec. xiii. inter Atti e Mem. della Deputaz. di st. patr. per le prov. di Romagna. ser. III. tom. I. pag. 201, in qua etiam eorumdem terminorum diagramma exhibetur. Fr.

Saved

Recent