presbyteragium
Donavit... ecclesiam S. Columbæ... cum oblatione, baptisterio, cymiterio et sepultura, totumque Presbiteragium, etc.Charta ann. 1104. in Tabul. Majoris Monast. :
Canonicus quidam B. Martini de Castro-novo quod Turonus situm est, Herveus nomine, ecclesiæ Erbreacensis presbyter fuerat, et de prædecessorum suorum jure illud habens, ad hoc ipsum et Presbyteragium ejus in manu sua tenebat, atque presbyterum suum sub se in ipsa ecclesia habebat. Itaque tactus gravi infirmitate, factus monachus apud Majus monasterium, dedit B. Martino ipsam ecclesiam et Presbyteragium ejus.Annal. Andegav. Johan.
Hiretpag. 205 :
Donavit S. Nicolao.... quicquid habebat in ecclesia S. Sigismundi, scilicet medietatem Presbyteragii, et omnium expleturarum aliarum, quæ ad ecclesiam pertinet.Vide Presbyteratus 2.
Prestragevero, pro Domo curionis, vulgo
Alixandres li poutreniers pour le mayson dou Prestrage, quatre deniers.Charta ann. 1409. in Chartul. S. Petri Insul. sign.
Decanusfol. 188. v° :
Item sur le manoir du Prestrage de le parosce de Marquette, quarente cinq deniers, cinq capons.