proficuum
Profit. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 247 :
Sunt in summa quæ dedi in Proficuo Ecclesiæ.... solid. duo millia.Relatio de Thesauro Canusianæ Ecclesiæ :
Per Proficuum et honorem Reginæ Ecclesiæ, etc.Turpinus in Vita Caroli M. cap. 8 :
Magnum animabus Proficuum.
Nihil deinceps Proficui, nil consilii vel auxilii illi facient.Charta ann. 1183. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 371 :
Persolvet prædictam pecuniam cum Proficuo.Charta Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1292. ex Tabul. S. Andreæ Avenion. :
Perciperet et haberet.... omne emolumentum et Proficuum quod ex curia et mercato ac nundinis dictæ villæ provenirent et provenire possent.
Volentes quod ipse Guillelmus(de Rochefort) hujusmodi officio Cancellarii plene.... gaudeat ad vadia,.... utilitates, Profiscua, præeminentias et emolumenta consueta.
Casuel. Charta ann. 1406. apud Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 686 :
Tenebuntur solvere amodo annuatim in recepta Proficuorum et reddituum villæ Parisiensis.
Fructus, Profigua, revenutas et emolumenta dictarum terrarum(concedimus.)
Profitable.
Ut pote in desiderio semper habentes aliqua nostræ saluti Proficua stabilienda quæreremus.
Nemo postulet, nisi qui suæ saluti Proficua postularit.Occurrit passim.
Profuit. Thwroczius in Sigismundo cap. 1 :
Sed quid Proficuit solitariæ manus defensio ?Cap. 4 :
Sed hæc fuga Proficuit ei minime.Ita MSS. præferre monet Freherus Editor.
Proficuum. Ditmarus lib. 2 :
Archipræsul divinitus in cunctis humanitusque pollens Proficuitatibus, etc.Lib. ult. :
Non est opus... ut varii favore vulgi de mea Proficuitate credas, etc.pag. 21. 108.