About
Menu

prona

PRONA
. Veteres Consuet. Floriac. Cœnobii apud Joan. a Bosco : Nocte antequam veniat Conventus, accenduntur 24. cerei super Pronas, et unus in medio, qui extinguntur. Sed videtur legendum Prunas.
Haud felici conjectura ; Prona enim ibi idem omnino est quod panna in aliis ecclesiis dicitur. Vide Panna 2. Neque castigatione hæc vox indiget, cum Pronus occurrat in Consuet. S. Germani a Pratis inter Probat. ejusdem Monast. pag. cxxxiv : Debent esse tres cerei ad Pronos.

Saved

Recent