About Report a problem

Menu

reparum

REPARUM
, Tela grossior, Processus de Vita S. Yvonis num. 21. tom. 4. Maii pag. 547 : Super cilicium autem vel semper, vel per intervalla gestabat camisiam de tela grossissima, appellata Reparo, Gallice scilicet, ut habetur Inquisitione MS. pro canonizatione ipsius S. Yvonis.
A voce Gallica Réparon, qua res quælibet secundæ qualitatis significatur. Hinc linum Réparon inferius est eo, quod Brin vocant. De inferiori igitur panis specie intelligenda hæc vox, in Stat. ann. 1373. tom. 5. Ordinat reg. Franc. pag. 683. art. 22 : Se l'en fait miche et Réparon, la miche doit peser douze onces largement, et le Réparon qui est fait après, doit peser le tiers plus que le pain o toute sa fleur, c'est à scavoir vingt quatre onces.
REPARUM
, Italis Riparo, nostris Rempart, Munitio. Bernar. de Breydenbach Itiner. Hierosol. pag. 262 : Nostri vero munimentis, que Repara vocant, conspectis, tria tormenta, quæ Bombarda vocantur, ab hostium dextera in ortulo palacii militum Averniorum statuunt. Vide Reparatorium et Reparium.

Saved

Recent