About

Menu

repausamentum

REPAUSAMENTUM
, Jus ducendi animalia in silvam domini ad pascendum. Charta Archemb. de Soliaco ann. 1221. ex Tabul. Loci reg. : R. de Vallibus miles recognovit in nostra præsentia se dedisse fratribus Loci-regii liberum transitum in omnibus nemoribus suis pro animalibus eorum, et Repausamentum, sicut in alia Carta continetur ; hoc excepto, quod si contigerit glandem esse in nemoribus dicti R. venalem, non accedent animalia dictorum fratrum, nisi de voluntate prædicti militis. Vide Repausare 1.

Saved

Recent