repentalia
Circa exactionem vero pœnarum pecuniariarum, quæ vulgariter appellantur Repetailles, vel aliarum, quocunque nomine censeantur, quæ in matrimoniis et sponsalibus apponuntur, quia usitatum est malum, et a majoribus inolitum, et ob hoc difficilius everti timetur, statuimus, etc. Sed ne crimina remaneant impunita, volumus, ut parti resilienti, pro perjurio vel fide rupta, per Prælatum loci pœnitentia competens imponatur.Ex quibus satis liquet legendum
Repentailles. Supra :
Item et aliud vitium irrepsit apud quosdam, quod quando aliqui contrahere volunt per verba de futuro sponsalia, pœna pecuniaria de matrimonio apponitur : et quandoque certum tempus præfigatur, infra quod contrahi matrimonium debeat, et plerumque fit sine temporis præfinitione. Et cum certum tempus apponitur, si non contrahant infra illud, quamvis postmodum velint contrahere, pœna propter ea præfixa petitur a Prælatis Ecclesiæ, compelluntque partes ad solvendum sibi ipsam, in utilitates proprias convertendam. Item si post contracta sponsalia de futuro pœna apposita de matrimonio contrahendo, contrahentes se ab invicem velint absolvere, petitur a Prælatis pœna apposita, et ab utraque parte in solidum extorquetur. Et si unam dissentire contingat, altera assentiente, petitur pœna a dissentiente, et compellitur ad solvendum. Et plerumque etiam ab illo, qui contrahere consentit, licet alter dissentiat, pœna solidaDeinde ait, hæcce prorsus matrimoniorum libertati contraire, etc.(ita leg.) vel pro parte exigitur : quod satis crudele et avarum est, ut innocens puniatur.
Repentieet
Repentizeetiam dixerunt, idem quod nunc
Déditnuncupatur. Lit. remiss. ann. 1410. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 120 :
Icellui Perrin acheta le poinçon de vin, ou cas qu'il lui serroit au boire, et à Repentailles d'une pinte de vin.Aliæ ann. 1408. in Reg. 163. ch. 244 :
Ce que lesdiz Richart et le bastart accorderent sur la Repentie d'un pot de vin.Matth. de Couciaco in Carolo VII. pag. 699 :
Les fiançailles furent faites sur certaines et grandes peines de Repentizes, etc.Alia, nec multum dissimili notione, legitur
Repentaillesapud Guill. Guiart. ad ann. 1267 :
Id est, Non mutato consilio.Lors ordenent sans Repentailles Des deus parties leurs batailles.