retorta
Rotte, ut etiamnum Andegavenses vocant vimineum vinculum, Lobinello teste in Glossario ad calcem Histor. Britan.
Retortæ, quibus sepes continentur, in Lege Salica tit. 36. § 1.
Retortæ, unde sepes continetur,in Lege Ripuar. tit. 43.
In trivio cum Retorta in pede sepeliri,in eadem Lege tit. 72. § 1. Victor III. PP. lib. 1. Dial. pag. 30. et ex eo Leo Ost. lib. 2. cap. 61 :
Interea duo nigerrimi spiritus Retortas ex agrestibus vitibus facientes, per gulam eum ligaverunt.Will. Britto lib. 7. Philippid. pag. 170 :
Turpinus de Vita Caroli M. cap. 22 :Quos multo vincit ferro, multisque Retortis.
Invenit quemdam Sarracenum atrum, de bello fessum, in nemore latentem, et captum, vivumque nexum cum quatuor Retortis, ad arborem quandam dimisit.Tabularium Vindocinense Thuani Ch. 128 :
Donavit S. Martino... in silva Pertici pastionem, etc. Similiter quoque Retortas, et rollones, stimulos quoque et cavillas, et hucias, et si quid hujusmodi in rurali opere necesse fuerit.Occurrunt eadem verba iterum Ch. 129. Alia ann. 1128. apud Perardum in Burgundicis pag. 99 :
Pasturam, et mortuum nemus, et Retortam de qualibet arbore..... concesserunt.Adde pag. 137.
Dicti homines in prædicto nemore capient genestam, spinam nigram et albam, salices et marsalices, putfust et galli quercum, tronum, Retortam ad usus aratrorum, etc.Vita S. Lantfranci Episc. tom. 4. Junii pag. 627 :
In os etiam, ne clamare posset, Retortam ligneam cordamque retro ligantes et fortiter extorquentes abierunt.
Vovit.... quod ad ejus sepulturam portaret unam aximam, et omni anno iret ad ejus altare cum Ritonta in gula.Legendum enim
Ritorta, Galli dicerent,
la hard au col. Olim, ut et apud Hibernos, ejusmodi vimineo vinculo strangulatos patibulis affixos constat. Vide Reorta et Roorta.
Occurrit iterum vers. 381. Supra vers. 362.Pax est et requies de toto facta bacone, Cur etiam non est esa Retorta simul ?
Salixdicitur. Lorum virgeum.
Ducebatur autem a quodam collo ejus invexo circulo ligneo, quod vulgo Redorta dicitur, tanquam maleficus.
Redortesvocant Occitani.
Retorta, legitur in Constitutionibus Sicul. leg. 3. tit. 38. § 1 :
Si... forte de nemore Tortam aliquam, vel virgam inciderint.
Deinde ad illam Retortam de Vauga, et sicut descendit per ipsum fluvium, etc.