About

Menu

rubium

RUBIUM
. Annales Genuenses Georgii Stellæ ad ann. 1318. apud Muratorium tom. 17. col. 1032 : Guibellini quippe cernentes ob actum præmissum eam turrim habere non posse, ligonizationem et fossas mirabiles cum lapidum fractione fecerunt sub ipsa versus partem Occidentis, sub terra videlicet, in medium duarum Rubium, scilicet viarum Latinobarbara locutione, ut ibi habetur in notis.
RUBIUM
, idem quod Rubinus. Lit. remiss. ann. 1351. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 427 : Duo Rubia, tres pecias velludelli cepit. Vide mox Rubius 1.
RUBIUM
, Ital. Rubbio, Mensuræ frumentariæ in Italia species. Charta ann. 1352. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 408. col. 1 : Habet mille et quingenta Rubia grani et speltræ (sic) et hordei quingenta. Steph. de Infest. MS. de Bello inter Sixtum IV. PP. et reg. Ferdin. ann. 1482 : Missum fuit proclama per urbem, ut ne cui liceret vendere granum pro majori quantitate quam viginti Carlenorum pro Rubio. Stat. Pistor. ann. 1107. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 552 : Item statuimus, ut potestas et consules faciant fieri unum Rubium,.... ad quam (sic) blava, quæ datur ad molendinum portetur, ita quod ad Rubium detur et ad Rubium recipiatur. Vide Rubus 2.

Saved

Recent