sagibarones
Sacceborones, Sacebarones, Sacerborones, Sachibarones,.Sacibarones , Sagbarones
Si quis Sagibaronem, qui puer Regis fuerat, occiderit.§ 9 :
Si quis Sagibaronem qui ingenuus est, et se Sagibaronem posuit, occiderit, etc.§ 4 :
Sagibarones in singulis mallobergiis, id est plebs, quæ ad unum mallum convenire solet, plusquam tres esse non debent ; et si causa aliqua ante illos secundum legem fuerit definita, ante Grafionem removere eam non licet.Ubi
Sagibarones pueri Regisdicuntur, quomodo
pueri nostri qui judicia exequuntur, in Lege Burgund. tit. 56. § 1. 4. Ex Lege vero Salica colligitur
Sagibarones, in judiciis plusquam tres esse non debere ; de quibus intelligendum cap. 46. § 1.
Grafionesvero cum septem judicasse, ex cap. 52. § 2.
Sagibaronummentio est præterea in Legibus Inæ Regis cap. 6. apud Spelmannum :
Si quis in Ecclesia pugnet 120. sol. emendet. Si in domo Aldermanni vel alterius Sagibaronis pugnet, 60. solidos emendet, et alios 60. pro wita.Ubi editio Saxonica,
sapientis honorativertit. Idem Spelmannus, Wendelinus, et alii vocem deducunt a
Saech, sive
Saek, causa de qua litigatur, et
Baro, homo : ita ut
legis Doctores, uti nuncupantur :
des Fontainesin Consil. cap. 21. A
Saga, narratio, relatio quod causas judiciales referrent, accersit Schilter. in Gloss. Teuton.