sagium
Insuper quod anno singulo, dum vita fuerit eidem, a Republica Peyræ suscipiat eum pecuniæ numerum, quem ipso stantes loco, perperos centum ad Peyræ Sagium nominant.
Ita quod per totum annum completum summatim sunt libræ 39. et sex unciæ, cum 4. Sagiis, cuilibet prædictorum.
Panis vero communis et quotidianus esse poterit secundum diversarum Ecclesiarum facultates cum Sagio, vel cum cribro.Vide Sagum 2.
Raymundus D. G. comes Tolosæ tradidit, concessit et commendavit Arnaldo Trunus cambiatori Sagium illius monetæ Tolosanorum quomodo factura est, pro tenere illud Sagium suprascriptum, quantum eidem dom. comiti placuerit ; et ibi dictus Arnaldus Trunus recepit prædictum Sagium ab eodem dom. comite suprascripto, promittens, præstito corporaliter juramento,.... se tenere legitime et fideliter prædictum Sagium.... ad pondus de xvij. solidis.Chartæ hujus mentio fit in Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 184. v° :
Littera per quam comes Tholosæ tradidit Sagium monetæ Arnaldo Trunno. De anno 1240.Vide supra Sagiator.