sagittamen
ei eciam pro ~ine quod ibidem in debellando consumpserat xx millia scutorum auri exsolveret
Et ei etiam pro Sagittamine quod ibidem in debellando consumpserat, 20. millia scutorum auri exsolveret.
Quadrellos, Sagittamina, et virgas Sardorum in civitatem Lucanam projici fecimus.
Precamur quatenus dictum castrum muniatis victualibus, balistis, Sagittamentis, pavensibus, lumeriis et pannellis.Contin. Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 448 :
Tamen nocte, invitis hostibus, imo per medium illorum, auxilio optimorum virorum, et Sagittamentis copiose recepto, etc.Annal. Estens. apud eumd. tom. 18. col. 1017 :
Eo tempore impetraverat Capitaneus Rodigii, quod de Venetiis sibi mitterentur munitiones farinæ ac bombardarum et Sagittamentorum, et nonnullarum aliarum rerum, quas noverat necessarias in Rodigio.