scriptorium
scrīptōrĭum, ĭī, n. (scriptorius), style pour écrire sur la cire : Isid. Orig. 6, 9, 2.
Scriptorium, pisleferhus. Alcuinus, in locum, ubi Scriptores sedent, Poëm. 126. et apud Canisium :
Adalhardus in Capitulis cap. 50 :Hic sedeant sacræ scribentes famina legis, Nec non sanctorum dicta sacrata Patrum, Hic interserere caveant sua frivola verbis, Frivola nec propter erret et ipsa manus. Correctosque sibi quærant studiose libellos, Tramite quo recto penna volantis eat. Est decus egregium sacrorum scribere libros, Nec mercede sua scriptor et ipse caret.
De scriptoribus solarii,id est, ut interpretor,
Scriptorii. Eckehardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 3 :
Erat tribus illis consuetudo, permissu quidem Prioris, in intervallo Laudum nocturno convenire in Scriptorio, collationesque tali horæ aptissimas facere.Cap. 11 :
Veniunt in pyrale, et in eo lavatorium, nec non et proximum pyrali Scriptorium.Petrus Abælardus in Hist. Calamitatum suarum cap. 7 :
Quæ enim conventio Scholarium ad pedissequas, Scriptoriorum ad cunabula ?
In omnibus Scriptoriis ubicunque ex consuetudine Monachi scribunt, silentium teneatur sicut in claustro.Ægidius Aureæ-Vallis Monachus cap. 17 :
Alterum ante Crucifixum orantem, tertium de Scriptorio Ecclesiæfulmen.(S. Lamberti Leodiens.) proxime egredientem in ipso Ecclesiæ ingressu extinxit
Cum autem desiitUnde colligitur(Arnulphus) abbatizare, adeptus est Scriptorium quod est in auditorio prioris.... In Scriptorio continue laborabat, aut legendo, aut orando, aut meditando, aut stutendo, aut confessiones audiendo.
Scriptoriuminterdum nuncupari locum remotiorem, non ita scriptioni destinatum, quin in eo aliis rebus vacarent. Statuta Ordin. Cisterc. ann. 1278. apud eumdem Marten. tom. 4. Anecd. col. 1462 :
Monachi quibus ad studendum vel recreandum Scriptoria conceduntur, in ipsis Scriptoriis non maneant illis horis quibus monachi in claustro residere tenentur.Vide Scriptorium 4.
Benedicere digneris, Domine, hoc Scriptorium famulorum tuorum, et omnes habitantes in eo, ut quicquid divinarum Scripturarum ab eis lectum vel scriptum fuerit, sensu capiant, opere perficiant, Per Dominum, etc.
Scriptoriæ namque non in monasterio tantum, sed in diversis locis studebat, unde et copiosam bibliothecam tam divinorum, quam philosophicorum codicum comparavit.
Nec etiam intrabis coquinam, Scriptoriam, vel alias officinas, sive habitacula, sine licentia abbatis.
Porro in claustro carolæ, vel hujusmodi Scriptoria, aut cistæ cumclavibus in dormitorio, nisi de Abbatis licentia, nullatenus habeantur.
Escriptoire. Proces. Egid.
Cum præfatus Ægidius istum testem... duxisset in studium suum sive Scriptorium, etc.Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 139 :
Le suppliant ala dessus le plancher de l'Escriptoire dudit de Lainques, en laquelle il avoit acoustumé de mettre sa finance.