secreta
Præfationemin sacra Liturgia secrete et submissa voce a Sacerdote dicitur.
Secreta ideo nominatur, quia secreto dicitur.Idem in Eclogis de offic. Missæ editis a Baluzio :
Secreta dicitur, eo quod secretam orationem dat Episcopus super oblationem, ut Deus velit respicere super oblationem propositam, et deputare eam futuræ consecrationi.Hildebertus Cenoman. de Mysterio Missæ :
Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 170. al. 173. hocce lemmateHis ita præmissis, secreto Presbyter orat, Secretas memorans, assimilansque preces.
ut Secreta non incipiatur, nisi post Angelicum hymnum finitum. Te Deum igitur, non inchoent Sacerdotes, nisi post Angelicum hymnum finitum. Vide Concilium Wormat. cap. 10. Durandum lib. 4. Ration. cap. 35. Durantum lib. 2. de Ritib. Eccl. cap. 29. n. 4. 5. 6. etc.
Et ut Secreta presbyteri non inchoent antequam Sanctus finiatur, sed cum populo Sanctus cantent.Laudatus Amalarius in Eclogis :
Ab illo loco ubi Secretam dicit episcopus, usque ad Agnus Dei, totum illud vocat Augustinus orationes.Vide
Le BrunDissertat. 15. de Reb. Liturg. art. 1.
Quando sacerdos incipitUbi oblationis tempus indicatur, quo Sacerdos submissiori voce orare incipit.Secretum inclinato capite ante altare dicit, In spiritu humilitatis, etc.
secunda Missæ Secretanuncupari videtur a Petro Damiano in Vita S. Romualdi num. 78 :
Postera igitur die sacrificare incipiens, cum ad secunda Missæ Secreta perventum esset, in ecstasim raptus.... siluit.
Deinde respiciens librum, manibus ut prius ante humeros elevatis dicitSecretellas , et in fine ultimæSecretellæ dicens, Per omnia sæcula sæculorum..... Sursum corda, etc.
Fecit inquiri a Thesaurariis D. Papæ in Thesaurario, siveConstitutio Heliæ Archiepiscopi Nicosiensis ann. 1251 :Secreta ipsius Domini, etc.
Nec aumucias deferre de vario seu pro festis duplicibus aliquid de Secreta nostra, vel aliunde, vel exenia aliqua recipere, etc.Adde Concilium Nicosiense ann. 1340. cap. 6. Ita porro dictum præsertim in Regno Cypri sub Leziniana familia, sacrum Principis ærarium. Exstant in Chartophylacio Regis Christian. Literæ Hugonis Regis Cypri ann. 1330. quibus Mariæ Borboniæ nurui suæ, Guidonis filii uxori, in dotalitium assignat 5000.
florins de Florence de bon or et de bon pois à recevoir de la Secrete Royale chascun an par les payes usées de la Secrete. Qui vero ærario præerant,
Baillivi Secretæ, vulgo in Chartis appellantur, qua dignitate functos legimus Jacobum
de FloryMilitem anno 1315. Thomam
de Piquignyann. 1330. Philippum
Prevostanno 1376. et Renerium
de Scolar, ann. 1384.
Et des detes qui sont convenues, par devant la Segrete, et seront requises, si se conduiront par la garantie de celui qui estoit Bailli de la Segrete, et par les Escrivains, et les escrits de leurs livres.
Secretæ, in regno Cypri, locus. Sanutus lib. 3. part. 13. cap. 11 :
Fecit igitur dictus gubernator per insulam banna proclamari, et Secretagium invito Rege surripuit.