, Locus post dromum secretus, sicut ad requisita naturæ, idem dicitur
ypodromus. Ita Joan. de Janua. Aliter Gloss. Saxon. Ælfrici :
Ypodromum : gold hord hus. vel spondoromum, digle gang ern. i. ad
verbum, occultus latrinæ locus. Non proclive est divinare, unde voces hæ ortæ ; tametsi a
Græco δρόμος. Putabam legendum ὁπισθόδομος, et apud Joan. de Janua, locus post domum secretus. Aliud
tamen sonat vox ὀπισθόδομος apud Hesychium.