supprisa
Conquerebantur burgenses Parisienses de terra S. Opportunæ Parisius, quod Episcopus Paris. de novo levabat abLitteræ Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1308. apud Rymer. tom. 3. pag. 119 :eis in dicta terra S. Opportunæ telonium unum seu costumam unam de rebus ibidem emptis et venditis in sua tertia septimana, licet ipsi numquam solverint dictum teloneum seu costumam..... Canonici etiam dictæ ecclesiæ super hoc conquerebantur, petentes hujusmodi Supprisiam ab Episcopo factam penitus amoveri.
Serenitatem vestram Regiam affectuose requirimus et rogamus, quatenus negotium interprisarum et Supprisarum....... differre velitis.Aliæ ejusd. Reg. ann. 1310. ibid. pag. 237 :
Ut de usurpationibus et Supprisis ante guerram, etc. Super terrarum et Jurisdictionum Supprisiis, excessibus, et aliis delictis quibuscumque, etc.in Charta ann. 1334. apud eumd. tom. 4. pag. 630. Vide Superprisia, et Surprisia.
Johannes de Villaribus multas Supprisias fecerat in foresta nostra Andeliaci, abutendo usagiis dictæ forestæ.
Diximus de articulo de partis equorum, ex parte domini de Chesia nihil esse Supprisum, quia ita invenimus usum fuisse dominum Eudonem filium Comitis.Charta Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1340. apud Rymer. tom. 5. pag. 162 :
Nulla fieret nobis restitutio Supprisorum durantibus primis treugis.Vide Surprendere.