About
Menu

tacha

TACHA
, Agri limes, signum finium, forte a Germanico Teeken, Signum, ut habet Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 18.
TACHA
, Macula, labes, Gall. Tache. Statuta Massil. lib. 1. cap. 36. § 1 : Tachæ et malefacturæ et alia vitia et corruptiones ipsorum pannorum, etc.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Taca, Prov. macula.
Tacha Coriorum uni obolo census
obnoxia dicitur in Privilegio Leduini Abb. ann. 1036. e Chartulario V. S. Vedasti Atrebat. pag. 243. Vide Tachia coriorum et Tacra.
TACHA
, idem quod Tasca 2. Præstatio agraria. Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 287 : Anno Domini 1360. die 26. Sept. acquisivit dictum capitulum (Narbonense) a Petro Conilhi omnia jura sibi competentia in et super quodam cavalherio, sito in termino de Laurano,.... necnon Tachas bladi et vini, et alia jura, quæ habebat ratione dicti cavalherii.
TACHA
, Instrumentum piscationi aptum, Gall. Tache, nisi forte legendum sit Cache. Charta Phil. Pulc. ann. 1289. inter Consuet. Genovef. MSS. fol. 35. v° : La berroiche, nasse pelée, nasson espés, la Tache, de quibus piscari imperpetuum prohibemus.
TACHA
, Incerta mihi notione, nisi forsan sit pro Corium. Vide infra Tachia 3. Charta ann. 1345. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 201 : Ramundus Arquerii, athilator Tolosæ domini nostri Franciæ regis, recognosco habuisse.... pro iij. umis de Tachis, xiij. pavesiis, etc.
TACHA
, Gall. Cordon (?) : ... Pro iiii. alnis tele pro fenestragiis capelle... item pro ve Tachas. (Arch. histor. de la Gironde, t. 22, p. 413.)

Saved

Recent