testeia
Tesceia. Capit. Caroli C. tit. 12. cap. 13 :
Istud sacramentum jurabunt franci homines. Ego ill. adsalituram, illud malum schach vocant, vel Tesceiam non faciam, nec ut alius faciat, consentiam. Testeiascribitur in tit. 39. cap. 3 :
De illis hominibus, qui infames vel clamodici sunt de Testeiis, vel latrociniis et rapacitatibus, et assalturis, etc.Infra :
Juret ..... quod Testeiam, vel latrocinium, aut rapinam non fecerit.Occurrit ibi pluries. Vocis origo incerta, tametsi notio ex allatis satis constet. Sane
Tesceia, evincit Epistola Fulcardi Abbatis Lobiensis ad Imp. Henricum, in Chronico Lobiensi :
In placitis præter bincinam et Testeiam non debet habere Advocatus, nisi tres denarios, et alicubi duos ; modo si aliquis non placito scabinorum banno fuerit devictus, etc.Ubi legendum monuimus
burinam, id est, seditionem,
mesleiam.
Tesceiama
Texagadeducit Eccardus in Notis ad Pactum Legis Salicæ tit. 9. art. 3. eamdemque notionem esse utriusque vocis haud male asserit vir doctus. Vocabulum
Texaga, inquit, lenius enunciatum mutatum est in
Texegam, Tescegam, sive ut communiter in veteribus monumentis scriptum reperitur,
Tesceiam: unde fallitur Cangius qui
Testeiamscribi debere contendit. Significatio autem vocis agnosci facile potest ex laudato Caroli C. Capitulari tit. 39. cap. 3. ubi
Tesceiaper
latrociniumtamquam synonymum explicatur. Est ergo
Tesceia, ut et
Texaga, furtum clandestinum et occultum. Vide infra Texaga.