tunnaria
In Tunnaria vero Palermi annis singulis 50. barilia de mansée de Zurra, et totidem de alia Tunnina deferenda per mare expensis nostris, etc.Tunnariæ Panormitanæ mentio fit etiam in Charta Friderici II. Imp. ann. 1211. apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 144 :
Confirmamus vobis..... decimam omnium piscium Tunnariarum nostrarum Panormi, etc.Vide eumdem pag. 314. 402. 418. tom. 2. pag. 25. Bullarium Casinense tom. 2. pag. 191.
Et certa quantitate Tonninæ de Tonnaria curiæ Siciliæ, etc.Charta Willelmi Regis Siciliæ ann. 1176. apud Rocchum Pirrum in Arch. Montis Regal. :
Tonnariam quoque, quæ est in insula, quæ dicitur Fimi..... libere habendam concedimus, ut omni tempore liceat eidem Monasterio ad utilitatem suam officium piscationis Tunnorum...... exercere.Alia ann. 1289 :
Asserens dictam Ecclesiam nullam habere Tonnariam in dicta maritima, nisi Tonum tantum unum, impedit constructionem Tonnariæ in præjudicium Ecclesiæ memoratæ, etc.
Anno Salvatoris 1347. N. abbas ejusdem B. M. de Pedali Ordinis S. Benedicti a Rege Friderico III. obtinuit pro suo monasterio quasdam butticellas Tynninæ singulis annis.
Pro porco gr. 3. pro ariete gr. 2. pro agno gr. 2. de Tunninis et sardellis servabitur forma.Vide Tunina et Tonnina.
Locus tunnis reponendis destinatus, in Amalthea e Cod. Leg. antiq. Vide Tuninum.