tungravio
TungiPræpositus, id est, villæ ; nam tun, ut mox diximus, Saxonibus est villa, vicus, prædium, territorium : et geref, Præfectus, Præpositus ; quasi tun-geref. Leges Ethelredi Regis Angl. apud Wenetyngum editæ cap. 24 :
Si Portireva, vel Tungravio, vel alius Præpositus compellat aliquem, quod theloneum supertenuerit, etc. Tungravius,in ejusdem Ethelredi Legibus apud Habam cap. 2.
Tungrevii,in Legib. Henr. I. cap. 7 :
Intersint autem(generalibus placitis) Præpositi, Barones, Vavasores, Tungrevii, et cæteri terrarum domini diligenter intendentes, etc.