vaccae
Qua de causa eum locum ab illis cum omnibus ad se pertinentibus, dando illis trecentos solidos duodenarios argenti quadraginta quinque Vaccas, cum multis rebus aliis.Scribit Jacob. Waræus in Antiquit. Hibern. cap. 12. ex veteri Poeta Gallico sub Ricardo II. equum generosissimum emtum vaccis 400. Huc spectant ista Columellæ in Præfat. lib. 6 :
In rusticatione vel antiquissima estratio pascendi, eademque quæstuosissima ; propter quod nomina quoque et pecuniæ et peculii tracta videntur a pecore ; quoniam id solum veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus, etc.Vide Reginonem ann. 874. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 205. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 1. cap. 12. n. 10. 11. lib. 3. cap. 8. n. 1. cap. 11, n. 5. in Probat. Adde præterea, quæ habent A. Gellius lib. 11. cap. 1. Plinius lib. 18. cap. 3. lib. 33. cap. 3. Tacitus de Moribus German. etc.
id est, lactans, in Lege Bajwar. cap. 2. § 6.
Vacca junctoria, Quæ ad aratrum jungitur, in Leg. Longob. lib. 2. tit. 21. § 6. 7.
Vacca domita, nude in Lege Salica tit. 3. cap. 5.
carrumjungitur, in Charta ann. 1110. ex Tabul. Floriac.
Secundo quia volunt habere pecuniam, vel Vaccam albam pro investituris Ecclesiarum vel beneficiorum, etc.Quia rara.
Univit et annexavit Romanæ Ecclesiæ castrum novum Canallicensis diocesis, quod a dicto abbate(S. Guillelmi de desertis) in feudum tenebatur cum suis juribus, hominibus, territoriis, ac pertinenciis universis sub annuo censu unius Vaccæ variæ sive calhæ.
Bichetusdicitur, percipiant, quibus singulis aliisque decem subsequentibus Canonicis sexdecim vini mensuras, quas
Pintesnominamus, suppeditat Abbas S. Germani Autissiodorensis : aliis Canonicis totidem a Capitulo suo accipientibus. Hujus distributionis mentio est in Statutis Ecclesiæ Autiss. ann. 461.
De hora qua lucratur Vacca varia :cujus media pars assidua sex mensium mansione obtineri ibidem dicitur ; altera pars ab eo qui die festo S. Aniani Missæ solemni interest. Hæc præstatio primum, ut videtur, in vacca varia exsoluta, unde vocis origo, exinde in pecuniam commutata est, ut colligitur ex Tabul. ejusd. Autiss. Eccl. ad ann. 1369 :
Ab abbate S. Germani Autiss. pro Vacca varia de termino S. Andreæ, pro totoRursum ad ann. 1387 :xv. sol.
Ab Abbate monasterii S. Germani Autiss. pro Vacca varia de termino S. Joannis, pro totoxv. sol.
Priorissæ et conventui sororum ordinis Prædicatorum de Pissiaco.... concedimus........ usagium pro viginti Vaccis, tam masculis quam femellis, in foresta nostra Layæ.
ad Vaccasvel
ad Vacculamnuncupabatur, cujus mentio est in Lit. remiss. ann. 1456. ex Reg. 183. ch. 96 :
Le suppliant et Satin se prindrent à jouer aux Vaches pour le vin seullement.Aliæ ann. 1457. in Reg. 189. ch. 159 :
Lesquelz se prindrent à jouer aux Vaches, au plus de blanches ou de noires.Aliæ ann. 1395. in Reg. 148. ch. 40 :
Jehan le Noir et aucuns des compaignons jouerent ensemble pour l'argent à un jeu appellé le jeu de la Vachette.