veretonus
Veru, Sagitta, Jaculum. Vide in hac voce. Chronicon Petri Azarii apud Murator. tom. 16. col. 308 :
Uno Veretono in fronte exstitit vulneratus, et taliter quod ab equo subito cecidit interfectus.Joh. Stella in Annal. Genuens. tom. 17. col. 1282 :
Jaculis Veretonorum a longe bellantes, etc.Chron. Tarvis. tom. 19. col. 768 :
Vita donatus est beneficio unius piroli argentei deaurati, in quem Veretonus unus balista emissus repercussit, ita ut intra viscera nequivit adire.Jac. de Layto Annal. Estens. tom. 18. col. 1022 :
Dum ferociter et impavide inter missilia balistarum laboraret ictu unius Verettoni saucius et trajectus fuit in brachio dextero,... et penetravit missile inter utrumque os brachium totum.
Verudictum videtur : non enim placet etymon a P. Daniele propositum lib. 6. cap. 4. de milit. Franc.
Et doit livrer et mettre en chascune galéevj Varetons,m.iij lances,e.v dars, etc.c.
Qui Gabriel eo die captus fuit et interfectus uno Verettone a gentibus præfati domini Marchionis.
Verum JanuensisAndr. Billii Hist. tom. 19. col. 29 :subito Verrettonus volat oculos transiens caput ejus, quo vulnere cum securi de muro rejectus est.
Rejecta ob oculos galeæ specula, mox sagittæ (quam vulgo Verretonum nominamus) verreculo per eum locum ictus cecidit.
Viraton, in Chron. Petri IV. Reg. Aragon. lib. 6. cap. 4. Charta ann. 1377. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Dedit....... balistas, Viratonos, pavesia, etc.Miracula MSS. Urbani V. PP. ex eodem Tabular. :
Luserat cum nonnullis aliis ad balistam, unus cum Viratono seu ViramIbidem :(leg. percussit ipsum in coxia, quod transivit ultra ambabus partibus.Virou, ut efferunt Occitani)
Fuit percussus de quodam Viratono in facie super oculum, ita quod totum ferrum erat in capite longitudinis quasi medii pedis.Mirac. B. Ludovici Alamandi Arelat. Archiep. apud Stephanot. tom. 10. Fragm. Histor. MSS. pag. 301 :
Simili jactu magni Viratoni super faveriam dictæ cassidis percussus, etc.
in Charta ann. 1461. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. col. 1263.xx. caissiæ Viretonorum, in quarum qualibet ad minus sint D. Viretoni. Vireton garni de ses fers,