About
Menu

vergantinus

VERGANTINUS
, Naviculæ species, vulgo Brigantin, Ital. Brigantino. Vide Brigentinus. Itiner. Adriani VI. PP. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 376 : Sanctissimus pater cum sua insigni et præclara familia triremes ascendit ; quæ licet numero octo cum scapha vulgo Vergantin appellata, principem ecclesiæ festive receperunt. Ibidem pag. 387 : Utcunque tamen fuerit cum Vergantinus et alia navigia puppim illam oppressam circumstarent, etc. Rursum pag. 397 : Et cum tota jam classis juxta oppidum esset aggregata, magnificentissimi Cardinales in uno monoremo Vergantino, ut ita dixerim, ad maximi antistitis pedum oscula delati sunt.

Saved

Recent