About
Menu

absbrigare

ABSBRIGARE
, Prædium, castrum, etc. domino capitali reddere, et ab iis ita excedere ut nihil juris penes cedentem remaneat. Proprie vero est a lite liberare ; est enim Briga, Jurgium, lis, rixa : unde Brigare, Litigare, Disbrigare, Ab omni lite immunem facere. Charta Alberti et Ottonis Austriæ Ducum apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 524 : Castrum in Stein a spectabili Comite.... nunc in sua detinente potestate, Absbrigare tenebimur, sic ut ad prædicti Regis filii domini Johannis manum deveniat. Vide Feudum reddibile. * Vide Abstrigare.

Saved

Recent