About
Menu

abscedae

ABSCEDAE
, Ædificii lateres, cuniculi, apud Papiam editum. Sed legendum videtur latentes cuniculi, qui longius in terram abscedunt. Codex MS. Ecclesiæ Bituric. habet : Edificii luteres, cuniculi, Quibus forsitan intelligendi subterranei recessus ædificii, fornices, Gall. Voutes, mines, lieux souterrains. Dici potuere Luteres et cuniculi, quod lutra circa fluviorum littora effodiat recessus subterraneos more cuniculorum.

Saved

Recent