admortizatio
pro amortizacione manerii de Snelshale pro iiijxx li.
amortizaciones, maxime temporalium, omnibus nunc odiose sunt et non dubito post hec vix futurum iri ut alique concedantur
presenti carte nostre confirmacionis et ~onis
laudimii, Wardæ, Maritagii, relevii, etc. Translatio autem seu acquisitio ista fieri non potest, nisi Principis ac domini consensus intervenerit ; cui de damno cavere tenetur Manus mortua, tertia totius pretii parte semel exsoluta. Nam ex lege communi sacræ Basilicæ prædiorum sunt incapaces. Vide in hanc rem quæ scripsere vetus Consuetudo Franciæ lib. 2. Renatus Chopinus lib. 1. de Doman. tit. 13. Baquetus, Loisellus. Altaserra de Ducib. et Comitib. Provinc. lib. 1. cap. ult. et alii.
primi et secundi domini feodales, prædia huic Ecclesiæ concessa
Admortificant, ita ut ea in posterum
in manu mortua teneant, addita tamen clausula,
quantum in eos est, vel
quantum ad ipsos pertinet. Et certe consensus superiorum dominorum in ejusmodi prædiis Ecclesiis concessis necessarius fuit, cum inde feudorum servitia minuerentur. Sed hæc attigisse sufficiat.
Emunitatis, soluto censu annuo, redditisque domino feudali debitis servitiis pro quibuscumque possessionibus suis obnoxiis, præter mansum integrum, qui ab omni redhibitione immunis erat ex Capitularium Lege. Vide D. Bignonium ad Marculfum col. 877. D.
Admortisationum, eundem in Præfat. ad collectionem Ordinat. Reg. 3. stirpis, pag.
Paressunt, in ejusmodi admortizationibus ex Regesto
Quatenus Prælati Pares Admortizare possunt, Constitutio per Philippum III, in hunc modum : Ordinatum fuit per Consilium Domini Regis, Rege præsente, quod Archiepiscopus Remensis et Episcopi Pares Franciæ Admortizare non poterunt suum domanium, nec feoda, quæ ab ipsis tenentur immediate : sed sua retrofeoda poterunt Admortizare. Alii vero Episcopi, qui non sunt Pares, nec domanium suum, nec feoda sua, nec retrofeoda poterunt Admortizare.Extat tamen aliud Arestum in eodem Regesto fol. 87. inter Aresta Pentecost. ann. 1290. quo dictum fuit :
Quod si Comes Nivernensis, aliqua Ecclesiis et piis locis caritative Admortivit, vel posuit in manibus burgensium, vel personarum ignobilium ob remunerationem servitiorum, vel ob aliquam aliam gratiam sine receptione alicujus pecuniæ, hoc sibi sustinebitur. Sed si aliquid Admortivit, vel in manibus burgensium, vel personarum ignobilium posuit pro pecunia, dominus Rex utendo jure suo potest et poterit ad eadem assignare.Charta ann. 1270 :
Theobaldus de Bellomonte Amortizavit, tanquam quintus dominus, feodi venditionem, quam Petrus de Vemarcio Miles fecit in Ecclesia S. Genovefæ de domo sua de Vemarcio, cum proprisio, jure, et dominio quocumque.Tabular. S. Genovefæ Paris. ann. 1277 :
Guido Buticularius armiger de Dravello venditionem et Amortizationem nemoris de Minlejo, cum fundo ipsius nemoris... Ecclesiæ S. Genovefæ factam a Philippo de Brunajo armigero, et Mabilia ejus uxore, tanquam primus dominus feodi, laudavit et concessit.