aequalentia
an evyn-hede , equalitas, equanimitas, equipollencia, equalencia
æqua lance, dixit Marculf. lib. 2. form. 14.
Placuit atque convenit inter illum et germanum suum illum de alode, qui fuit genitoris sui, ut inter se Æqualentia dividere, vel exæquare deberent.Testamentum Bertichrammi Episc. Cenoman.
Totum et ad integrum inter dulcissimos pronepotis meis... Æqualentia inter se dividendum volo esse donatum.Et pag. 136 :
Sic quoque ut post tuum obedum filii tui inter se Æqualentia cum ipsis habere volo.
Æqua lance dividere.
Tu cum ipsis Æqualis lanciæ dividere facias.
Dulcissima filia mea, illa, diuturna, sed inter nos impia consuetudo tenetur, ut de terra paterna sorores cum fratribus portionem non habeant. Ideoque per hanc Epistolam Æqualentiæ te, Dulcissima filia mea, etc.... qui contra hanc epistolam æqualitatis ordine venire tentaverit, etc.