aestimum
Factum fuit per Commune Parmæ generale Æstimum per homines civitatis Parmæ per certas mutas sapientum civitatis Parmæ.Occurrit ibid. ad ann. 1303. col. 846. Synodus Provincialis Pergami ann. 1311. apud eund. Murat. tom. 9. col. 578 :
Ita quod secundum Æstimum sive Æstimationem prædictam collectarum et talearum fieri valeat distributio inter ipsos Rectores, Prælatos, Ecclesias, Monasteria.
Allienatores talium bonorum teneantur.... adire cancellarium Communis...... et manifestare allienationes prædictorum bonorum ad finem et effectum, ut præfatus cancellarius possit et debeat detrahere de Æstimo et collecta illius centenarii, de quo erunt allienatores prædictorum bonorum pro rata eorum, et addere Æstimo vel collectæ illius centenarii, de quo erunt acquisitores ipsorum bonorum pro eorum rata, habito respectu ad Æstimum seu collectam, sive secundum Æstimum aut collectam centenarii illius, in quo sita erunt bona allienata.Stat. Montis-regal. pag. 34 :
Item statutum est, quod in libro faciendo pro scribendis debitis communis civitatis Montis-regalis, scribantur omnes ambasciatæ et Æstima, quæ solvi debent pro communi, et mutua quæ fierent pro communi, etc.Stat. reipubl. Genuens. lib. 4. cap. 2 :
De Æstimis et dationibus in solutum...... Qui menses incipiant a die Æstimi consecuti, vel traditionis possessionis, si viva voce fuisset elevata canella.