apochitia
Apochadifferre videtur, quod hæc in casu venditionis, illa vero emptionis concedebatur. Privil. concessa Pisanis ann. 1269. apud Lam. in Delic. Erudit. inter not. ad Chron. imper. Leon. Urbevet. pag. 275 :
Item quod officiales et bajulivi nostri.... Pisanis, qui prædictum drictum solverint, vel solvi fecerint, vendendo et emendo, ut superius est expressum, Apocham vel Apochitiam patentem, eorum sigillo munitam, sine mercede vel pretio aut exactione aliqua, illico tradere teneantur.