About
Menu

articulum

ARTICULUM
, Dolus, techna, artificium. Vita S. Mammarii tom. 2. Junii pag. 270 : Proconsul hæc videns dixit : O malæ artes (O malorum articula in MS. Sangall.) quis vos docuit, ut tanta faciatis ? Vide Articula 1.
ARTICULUM
, Ingenium, argumentum, in vet. Glossar. ex Cod. reg. 7613. Charta Alvaris Diaz ann. 1107. inter. Probat. tom. 1. Annal Præmonstr. col. 391 : Voluntate nostra spontanea, nullius cogentis imperio, nec suadentis Articulo, etc. Ubi leg. forte Artificio.
ARTICULUM
, gen. neutr. Pseudo-Virgilius de octo partibus orationis apud Maium, Classicorum auctorum tom. 5. pag. 31 : Tradunt enim quidam ob id Articula judicari, quia cum ipsis nominibus una flectantur. Ibidem sæpius.

Saved

Recent