candida
Qui erat vestitus distinctam Candidam, habens multiplices calliculas.S. Hieronym. Epist. 6 :
Quæ pullam tunicam nigrosque calceolos Candidæ vestis et aurati socci depositione sumpsisti.Idem Epist. 34 :
Et dedicatio ossium Martyris Candida tibi vestimenta reddiderit.Adde Spartianum in Severo :
Prætor designatus a Marco est, non in Candida, sed in competitorum grege.Id est, non inter candidatos Principis. Nam magistratuum quidam designabantur a Principe, seu commendabantur sine repulsa et ambitu designandi, ut loquitur Tacitus lib. 1. Annal. Vide Henric. Valesium ad 20. Ammiani pag. 184. Dicitur etiam
Præparemus nova et præclarissima munera, edamus primam Candidam in vestitu nudorum, secundam vero non minus nobilem, etc.Acta S. Bonifacii Martyr. de Aglaë matrona Romana :
Hæc ergo ter Candidam egerat apud urbem Romam ex Præfectura.
Munus Kandida. Quæ verba alii de munere, seu officio candidatorum, nescio an bene interpretantur. Passio SS. Seraphiæ et Sabinæ :
Filia Herodis Metellarii cujusdam, qui sub Vespasiano Augusto ter in urbe Roma Candidam confessionem dedit Romanis.Ubi forte leg.
editionem.
Confessionem, quam redundare monet Baluzius ; quæ præterea non legitur in aliis codicibus MSS. ut observant Bollandistæ tom. 6. Aug. pag. 501. col. 1.
-
…ore timeba ; rebus utri magni victoria sit data regni. interea sol albus recessit in infera noctis. exin candida se radiis dedit icta foras lux, et simul ex alto longe pulcherrima praepes laeva volavit avis ; simul aureus…
M. Tullius Cicero, De Divinatione
-
…IN SENATU IN TOGA CANDIDA CONTRA C. ANTONIUM ET L. CATILINAM COMPETITORES Dico, P. C ., superiore nocte cuiusdam hominis…
Cicero, in Toga Candida
-
…oliva in totum ambusta revixit et in boeotia derosae locustis fici regerminavere. mutantur arbores et colore fiuntque ex nigris candidae, non semper prodigio, sed eae maxime, quae ex semine nascuntur. et populus alba in nigram transit…
Pliny the Elder, Natural History
-
…dinosci possit a mastiche vera. nec non et tertia in ponto est, bitumini similior, laudatissima autem chia candida, cuius pretium in libras x, nigrae vero ii. chia e lentisco traditur gigni cummium modo. adulteratur…
Pliny the Elder, Natural History
-
…ibus uers is ad Aquilonem ; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolat is ; tri um patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extrem amque muri illius partem pausat…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…litore ducimus udo angustasque fores adsuetaque tecta gravati frondibus et patula defendimus arbore soles, delituit caelum et subitis lux candida cessit nubibus ac tenuis graviore favonius austro immaduit ; qualem Libyae Saturnia nimbum attulit, Iliaco dum dives Elissa marito…
Statius, P. Papinius, Silvae
-
…saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in vestras potuisti ducere sedes quae tibi iucundo famularer serva labore candida permulcens liquidis vestigia lymphis purpureave tuum constemens veste cubile. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris exsternata malo ,…
Catullus, Carmina
-
…petit, Phoebea cubilia, Tethyn frenatis Neptunus equis, fluit omnis ab antris Nereidum chorus et sueto certamine nandi candida perspicuo conuertunt brachia ponto. At Pyrenaei frondosa cacumina montis turbata Poenus terrarum pace petebat. Pyrene celsa nimbosi uerticis…
NA, Silius Italicus, Corpus Poetarum Latinorum. Vol. 3, ed. W. C. Summers, 1905
-
…obsequere imperio, si tanti vita dierum paucorum, quidquid levius meliusve putaris, praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix. Nil ergo optabunt homines si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile…
Juvenal, Satires
-
…et alterum genus eius silvestrius, odore gravi ; haec mitior folia habet cotonei mali effigie, set minora et candida, quae cum ramis decocuntur. menses ciet et urinas, et pastinacae marinae ictus sanat, torporem autem obducit…
Pliny the Elder, Natural History