canonizare
[Hieronymus ] officia in ordinem quemdam redegit. ‥ cum opus ipsiusmodi absolvisset, misit Romam, ubi a Damaso papa approbatum et in communi concilio ~atum est
de ordine isto [Cartusiensi ], in registro pape cujus tempore ~atus est, ita legitur ‥
ut adimpleretur prophetia ‥ Hildegardis, que ‥ condidit multos libros ‥, qui omnes recepti sunt et ~ati a papa Eugenio
regulam S. Francisci ~atam
ideo scribit Ysidorus et est verbum ~atum quod lex debet esse patrie locoque conveniens
ordo Hospitalis ob defensionem Christianorum et universalis sancte ecclesie institutus, provisus et ~atus fuit
cum obviet ordinacioni divine, non oportet ~are cartas singulas, Scripturam fidei contemnendo(
si ~atum fuerit quod, si papa ‥ pretendat se quovismodo solvere vel ligare, eo ipso solvat et ligat, quomodo stabit mundus?(
cum ‥ dare ‥ pecuniam pro fructibus primi anni ‥ sit in ‥ generali concilio prohibitum ‥, que prohibicio ~ata est
ut ‥ jam ~atum in catalogo sanctorum a Romana secum curia reportasset regem vestrum [(Edwardum ]
studebant plures ‥ patrie sue sanctos [Wulfadum et Rufinum ] exaltare ‥ vitas illorum investigare summique pontificis auctoritate illos ~are
auditis ‥ miraculis que jugiter per illius merita universitas narrat fidelium ‥ et plurium ‥ testimonio personarum fidem ‥ adhibentes, predictum archiepiscopum [(Thomam ] sollenniter in ecclesia ‥ deliberato fratrum nostrorum consilio ~avimus ipsumque decrevimus sanctorum cathalogo adscribendum
papa Alexander III ‥ Thomam ‥ canonisavit
certi sumus quod in cathalogo sanctorum dignus est ~ari
monachi quidam Wigornie inierunt Romam pro ~ando S. Wlstano
dominus papa timens ne canonizationem B. Edmundi Cantuariensis archi episcopi ‥, quam indies ‥ prorogaverat, idem sanctus ‥ ultione puniret manifesta, eumdem sollempniter ~atum ‥ cathalogo sanctorum ‥ ascripsit
S. Ricardus quondam episcopus Cicestrensis ‥ cum omni solemnitate, gaudio et tripudio ‥ ~atus extitit reverenter(
quandocunque ~antur [v. l. canonicentur ] sancti ‥ vel alie solemnitates statuantur que ‥ requirunt hymnos proprios
dominus papa Clemens VI Avinione ~avit S. Thomam de Cantilupo Herfordie quiescentem, sanctorum cathologo confessorum annectens
Petrus duas scripsit epistolas, que ~antur
Obtinuit etiam amminiculante Henrico Imperatore et conjuge ejus Agnete apud Dom. Apostolicum Clementem II. recitata Vita B. Wiboradæ ejusque miraculis, et de tam diu neglecta re ab ipso Papa redargutus, quatenus ipsam præsente Theodorico Constantiensi Episcopo Canonizaret, et pro sancta haberi præciperet ; et anniversarium ipsius diei solennizandum institueret.Passio SS. Wlfadi et Rufini tom. 2. Monastici Angl. pag. 125 :
Studebant plures religiosa devotione patriæ suæ sanctos exaltare, pia sollicitudine vitas illorum investigare, summique Pontificis auctoritate illos Canonizare.Alexander III. PP. Epist. 3. Canonizationes
nonnisi in solennibus Conciliis de morefieri solitas scribit.
Canonizationessolos Episcopos (in Germania præsertim) spectasse, et facultatem in canonem SS. referendi, pro more veteri Francorum in Ecclesiis sibi subjectis iis competiisse, quod Pontifex Romanus postea soli sibi asseruerit, etsi id videatur quodammodo indicare Baldricus lib. 1. Chron. Cameracens. cap. 35. Constat quippe infinitis propemodum exemplis, aut summos Pontifices hanc sibi provinciam sumpsisse, aut Episcopis demandasse, proindeque ejusmodi canonizationes Apostolicæ sedis auctoritate semper peractas. Formam autem canonizationis exhibent Ceremoniale Roman. lib. 1. sect. 6. Browerus lib. 3. Antiq. Fuld. cap. 9. et Bivarius in S. Joanne Eremita vindicato n. 2. 3. 5. et ad Pseudochronicon Maximi. Vide Diptycha, et Baron. ad Martyrolog, 2. Aprilis, et in Annalibus Eccl. ad ann. 1027. Morinum lib. 10. de Pœnit. cap. 19. num 11. etc.
QuorumDecreta S. Stanislai Regis Hungariæ lib. 1. cap. 37 :(Conciliorum) nullum Romani Pontifices per se, sed per Legatos suos Canonizaverunt.
In hac sancta Synodo a venerabili Rege Ladislao statutum est, et universis Episcopis collaudatum et Canonizatum, ut Vigiliæ celebrentur B. Stephani Regis, etc.Eckeardus Minimus de Vita Notkeri Balbuli cap. 16 :
Eas, quæ socii et fratres ejus in eodem Monasterio S. Galli composuerant, omnia Canonizavit, videlicet hymnos, sequentias, tropos, etc. et totum autenticavit.Vita S. Gerlaci Eremitæ cap. 8 :
Grandia edidit volumina, quæ ab Eugenio Papa... Canonizata, et inter sacras Scripturas sunt commemorata.Ita Beletus de Divin. Offic. cap. 123. et Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. n. 2. hanc vocem usurpant. Quod inde ortum videtur, quod sacri libri, vel certe sacræ Synodi, in Canonem, seu Ecclesiastica diptycha referrentur. Nam in V. Synodo legimus quatuor Synodos œcumenicas in sacra Ecclesiæ diptycha, quæ inter Missæ sacrificia legebantur, relatas, vel certe earum appellationes, quo universis innotesceret Ecclesiam illas amplexari. Sic
Τὰ παρὰ τῶν παλαιῶν κανονισθέντα καὶ οἰκονομηθέντα τὸν πατριάρχην δεῖ διακρίνειν.
Duximus statuendum, ut qui in Ecclesia vestra de cætero Canonizandi fuerint, et ibidem mansionarii non extiterint, 40. solidos tantum de præbenda sua singulis annis percipiant.Vide Canonicare in Canonicus.
Canonizamus et regulamus omnes nostras actiones, voluptate et dolore, apud Interpretem Ethic. Aristotelis. Vide Goclenii Lexicon Philosoph. pag. 293.