causimentum
Causimentum, loco in voce Fornimentum post Furnire relato, dicendum est Res oblata Monasterio, donum.
Ego item prædictus Bernardus Atonis vicecomes et ego Cæcilia vicecomitissa, in loco sacramenti plivimus tibi prædicto Wilhermo per nostras fides, et suscipimus te in nostro Causimento, et in nostro sacramento, ut totum, sicut superius scriptum est, tibi faciamus et attendamus sine inganno.Occurrit rursum ibid. col. 453. Judicium ann. 1165. in Append. ad Marcam. Hispan. col. 1341 :
Dicebat etiamVide Cosimentum.(Guillaume Raimundi) quod de hoc receperat eum comes in suo Causimento. Comes vero hæc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia, quod si Guillelmus Raimundi posset hæc legitimis testibus comprobare, attendat ei comes et adimpleat prædictam convenientiam, sicut ejus testes potuerint comprobare, vel Causamentum inde accipiat, si hos testes probaverint.
Si autem prægnatus meæ uxoris filia fuerit, sit maritata de meo honore ad Causimentum prædictorum manumissorum meorum, si vivi fuerint.Constit. pro abbat. S. Pauli Narbon. ann. 1127. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 34 :
Si quis in aliquo prædictorum præceptorum peccaverit, vel transgressus fuerit, in providentia et in Causimento domini abbatis se corrigat.